- MELAS
- I.MELASPhryxi ex Chalciope fil. duxit uxorem Eurycleam: e quibus Hyperes, iuxta Phereeyd.II.MELASi. e. niger, Sinus Thraciae. Ptol. Melanes Solino c. 16. Cardianus, a Cardia urbe adiacente, Eustath. Magarisius hodie Ortelio.III.MELASi. e. niger, fluvius multiplex. Nam unum esse in Mygdonia ostendere conatur Ovid. Met. l. 2.Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.Alium esse in minori Asia, et Smyrnam circumeuntem. Solinus c. 43. scribit. Alium, navigabilem esse, qui Ciliciam a Pamphylia dividat, scribit Plin. l. 5. c. 27. Crionero Nigro. Alium in Boeotia ponit idem Plin. l. 2. c. 103. qui e Parnasso profluens Minervae sacer dicitur a Poetis, quia ripae eius olivis sunt refertae. Stat. Theb. 7. v. 273.Palladiusque Melas, Hecateia gurgite miscetFlumina. ———Oves nigras facit, et Nili instar, per aestate, exundat. Fuit etiam Arcadiae fluvius, Olenum urbem alluens. Virg. l. 4. Georg. Dionys. v. 415.Α῎ρκαδες Ἀπιδανῆες ὑπὸ σκοπιὴν Ἐρυμάνθου,Ἔνθα Μέλας, ὅτι Κράθις, ἵνα ῥέει ὑγρὸς Ι᾿ άωνAlius in Phthiotide Herodot. et Livio l. 36. c. 22. apud Heracleam Trachiniam fluens, et a Dyra fluv. 20. stadiis distans. Alius Thraciae, in Sinum Melanem, ad Caridiam Urbem influens, qui non satis fuit ad bibendum exercitui Xerxis. Herodot. Mater Nardo, Larissa Bellonio. Alius Cappadociae, apud Caesaream, ex monte Argaeo oriens, longôque tractu in Euphratem, per Armeniam minorem decurrens, non procul a Melitene, Strab. Gensui Castaldo. Alius Lyciae, ubi Latona incolas in ranas convertit, teste Probô. Postremo alium esse in Sicilia, auctor est Ovid. Fast. l. 4. cum de fluminibus et locis Siciliae, quae peragraverat Ceres in quaerenda Proserpina, loquens aitSacratumque Melam pascua laeta boum.Vide Cluver. Sicil. Antiq. l. 2. c. 5. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.